previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [92] huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis1 forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur2, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata3. Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata4, in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti. [93] quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum5 dixit6 Ennius arce et urbe orba sum7, alio modo8, si pro patria arcem [p. 2029] dixisset9; et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam10: hanc ὑπαλλαγήν rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν grammatici vocant, [94] quod nomina transferuntur; Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet11. Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant ἀλληγορίαν: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores. [95] in idem genus orationisloquor enim de illa modica ac temperataverborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; latae12 eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur13. Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem14 dico probabitur. [96] est enim quoddam etiam insigne et15 florens16 orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de17 qua loquor mediocritate consedit.

1 orationis FPO: ornamenti A

2 liquitur A: labitur Purgold: loquitur L

3 immutata L: mutata A

4 immutata Schütz: mutata AL

5 cum L: quod A

6 cum dixit secl. Stangl

7 arce et urbe orba sum vulg.: arcem et urbem orbas L: arcent urbem orbam A

8 modo secl. Stangl

9 si ... dixisset secl. Goeller

10 cum... Africam secl. Bake

11 decet A: licet L

12 laetae Iulius Victor

13 explicabuntur... dicentur A: explicantur ... dicuntur L

14 quem L: quod A

15 insigne et C: insignibus maluit Stangl

16 florens C: floribus Heerdegen

17 de L: demum Iulius Victor: demum de Stangl

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: