previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [87] huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium1 quantum valent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus. [88] illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum2, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur. [89] vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo [p. 2028] adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim3 neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum. [90] hanc ego iudico formam summissi oratoris4, sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.

[91] vberius est aliud aliquantoque robustius5 quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis6 autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem7 illud ornatum copiosumque summissius.

1 nimium L: mirum Aldus

2 mimicum Nonius ct Iul. Victor: inimicum L

3 cognovi maluit Reid

4 oratoris esse maluit Bake

5 toque robustius hinc incipit codex Abbrincensis (A

6 suavitatis AL: sanitatis Beier: sanguinis Schütz

7 autem si A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: