previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum1 illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; acquod2 in hoc oratore3 dominabiturverecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis. [80] supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex4: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat5; in alienis aut translatum et factum6 aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum7 aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata8 ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur. [81] conlocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora.

ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis [p. 2026] verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque9 ornamentis et verborum et sententiarum demissior; ea10 translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire11 agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta. [82] nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo;

1 ornatus L: ornamentum Tulich. Lambinus etc.: moratum Bake

2 ac quod Friedrich: idque Moser: atque L

3 oratore L: orator maluit Manutius

4 orn. autem verborum duplex vulg.: ornatus autem duplex L: verborum orn. autem duplex Stangl

5 sonat... explanat L: sonant... explanant codd. dett.

6 et factum Schüts: aut factum L: ac sumptum Lambinus

7 ac novum Schüts: aut novum L: ut novum Lambinus

8 inusitatum ... inusitata codd. dett.: usit.... usit. L

9 in reliquisque Reid: parcus in priscis edd. plurimi

10 ea add. Heerdegen

11 sitire F2 cum Quint. viii. 6. 6 et Non.: scire F1O1P1: lascivire MO2P2 d

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: