Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[67]
quicquid
est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit1, etiam
si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus
vocatur, qui Graece ῥυθμὸς dicitur. Itaque video
visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi
absit a versu, tamen quod incitatius2 feratur et clarissimis
verborum luminibus utatur, potius poema putandum3 quam
comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt,
nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id
est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes
oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.