previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [66] huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.

ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus sevocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit. [67] quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit1, etiam si abest a versunam id quidem orationis est vitiumnumerus vocatur, qui Graece ῥυθμὸς dicitur. Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius2 feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum3 quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior. [68] ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorum4 voluntati5 vocibus magis quam rebus inserviunt6; nec vero, si quid est unum inter eos simileid autem est iudicium electioque verborum—, propterea cete- [p. 2022] rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.

1 cadit L et Rufin.: cadat Wesenberg

2 incitatius F2: incitatus L

3 putandam maluit Reid

4 nonnulli eorum Madvig: n. aurium Schütz: nonnullorum L

5 voluntati L: voluptati Madvig: voluntate Sauppe

6 inserviunt vulg.: inserviant L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: