Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
ac duo breviter prima;
sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam
necessaria et tamen1 cum multis paene communia.
nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem
sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis
prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est
vacua prudentia2? noverit igitur hic quidem orator, quem
summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.