previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [43] quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis esse videatur. [44] ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen1 cum multis paene communia.

nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia2? noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos. [45] nam quoniam3, quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet4 controversiam; latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;— [46] haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem5 traducta appellatur θέσις. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem [p. 2016] tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem6, ut ornatius et uberius dici posset7, exercuit; idemque locossic enim appellatquasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.

1 et tamen L: et eadem Halm: tamen secl. Sorof

2 qua... prudentia? secl. Lambinus: quae qua Stangl: quae tamen incauta est si vacua prudentia Madvig: quae tamen cassa est Bake

3 quoniam om. ed. Venet., secl. vulg.

4 poterit, avocabit maluit Bake

5 rationem Nizolius: orationem L

6 in utramque partem secl. Eussner

7 posset Lambinus: possit L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: