Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. ab hac et verborum copia alitur et
eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur
licentia.
[38]
datur etiam venia concinnitati sententiarum et
arguti1 certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur,
de industriaque non ex2 insidiis sed aperte ac palam
elaboratur, ut verba verbis quasi demensa3 et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque4
contraria et ut5 pariter extrema terminentur eundemque
referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et
rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico
autem Isocrates ea se6 studiose consectatum fatetur; non
enim ad iudiciorum certamen, sed ad7 voluptatem aurium
scripserat.
[39]
haec tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde
Byzantium multosque alios, quos λογοδαιδάλους appellat in
Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo
primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus
Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum
tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi
a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim
sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior
fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota
est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius
dicere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.