Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
sed in omni re difficillimum est formam, qui1 χαρακτὴρ
Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur
optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit
a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes
apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo2 apud
alterum neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt
iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma
maxime excellat. In picturis alios3 horrida inculta, abdita
et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant4.
Quid est quo praescriptum5 aliquod aut formulam exprimas,
cum in suo quidque6 genere praestet et genera plum sint?
hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique
in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si
lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.