previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor1 porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium2, quae specie dispares prudentia coniunguntur. [34] quid enim tam distans quam a severitate comitas? quis tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi? consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis. Ergo omnibus ex3 terris una Gallia communi non ardet incendio; in qua frueris ipset te4, cum5 in Italiae luce6 cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore vel robore. Iam quantum7 illud est, quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum! [35] itaque hoc sum adgressus statim Catone absolutoquem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga- [p. 2012] tum et recusantem8 haec scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quaestionem non potuero, iniusti9 oneris impositi tua culpa sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.

1 incendor vulg.: incendiosior L: incendimur Heerdegen

2 incredibili f. v. admirabilium ed. Ven.: admirabili f. v. incredibilium L

3 ex om. L: add. Halm: in maluit Heerdegen

4 ipse te L: quiete vel virtute tua Sandys

5 cum L: et tamquam Bake

6 luce vulg.: lucem L

7 quanti maluit Reid

8 recusantem vulg.: recusandum L

9 iniuste maluit Kraffert

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: