previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

93. sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum1 verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere. [320] nam is post consulatumcredo quod videret2 ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissentsummum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator3 doctus et intellegens posset cognoscere4. Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, turn maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie. [321] nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat [p. 1098] augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his5 post aedilitatem annis6, et praetor primus et incredibili populari7 voluntate consul8 sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram. [322] nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso9 adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem10 quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere11.

1 oratorum Lambinus: oratoriam L

2 videret G2: viderit L

3 existimator codd. det.: aestumator F1B2M2G: exstumator C

4 cognoscere F3: agnoscere Orelli: vix agnoscere Martha: magnum scelus L: ut M: cum Lambinus

5 his codd. deft.: iis L

6 et ... annis seel. Ellendt

7 populari L: populi Lambinus: populi R. Orelli

8 consul add. Friedrich

9 illuso Schütz: incluso L: eluso Baehrens

10 ad com. G2: ad om. L

11 traducere ... impellere vulg.: traduceret... impelleret L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: