Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[315]
cum venissem Athenas, sex mensis cum
Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo
philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum
hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem
tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et
non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam.
Post a me Asia tota peragrata est †tum1 summis quidem
oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25
erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota
Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere
molestiarum nec2 ineptiarum Atticorum est, hic orator in
illis numerari recte potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.