Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[313]
nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com-
[p. 1095]
plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus
necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et
infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus
et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si
accedit1 labor et laterum magna contentio. Eoque magis
hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine
remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis
contentione dicebam.
1 accedit F2: accidit L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.