previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

90. haec etsi videntur esse a proposita oratione1 diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possisnam Attico haec nota suntet videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuganam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duoprimas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar. [309] eram cum Stoico Diodoto2, qui cum habitavisset apud me mecumque3 vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in [p. 1094] aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi4 contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant5, consequi non posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset. [310] commentabar declamitanssic enim nunc loquuntursaepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem6 neque doceri. [311] tumultus interim in7 recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus. [312] eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit8 ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam9 elucubratas adferebamus.

[313] nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com- [p. 1095] plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit10 labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam. [314] itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum11 putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi12 mutarem13, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam14 in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus. [315] cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata esttum15 summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25 erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec16 ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest. [316] adsiduissime autem mecum [p. 1096] fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus17 Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in18 notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis19 iuvenili quadam dicendi impunitate et20 licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis21 coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat22 oratio lateribusque vires et corpori23 mediocris habitus accesserat.

1 proposita oratione Lambinus: proposita ratione O: proposito ratione C

2 diodoto F: diodoro B2M: dioto C

3 me alterum add. vulg.

4 quake quasi MG1B2: qua quasi C

5 quam ... putant secl. Eberhard

6 possein vulg.: possim L

7 in add. Orelli re p. G Eberhard: res p. L

8 habuit vulg.: habui L non nulla Madvig cum codd. det.

9 et tanquam Rivius codd. det.: etiam quam L

10 accedit F2: accidit L

11 desciscendum maluit Ernesti

12 et... dicendi secl. Weidner

13 mutarim FBHM: ut . . mutarem secl. Eberhard

14 et iam F: etiam C

15 cum L: et cum vulg.: dum s. studeo Eberhard: fuique cum Kayser: et summis quidem or. usus sum Piderit: referta tum Friedrich

16 nec FOG: et C

17 Aeschilus F: esculus G cnidius O2 vetus: gnidius F: enidius C

18 in add. Eberhard

19 supra fluentes FG: suprafluentes C

20 et s. secl. Schütz

21 diffluentes vulg.: diffluenti F: diffluentem C

22 resederat... deferverat vulg.: reciderat ... referverat L

23 corpori codd. det.: corporis L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: