previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

89. [304] Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat1 etiam2 M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui3 frequens aderam, quamquam4 pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique5 Philippo, cuius in testimonio6 contentio et vim accusatoris habebat et copiam.

[305] reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas7 contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis8 tantum9 exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat; [306] ego autem in10 iuris civilis studio multum operae dabam [p. 1093] Q. Scaevolae Q. F.11, qui quamquam nemini se12 ad docendum dabat, tamen13 consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat14. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo- demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentiusetsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebatquod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur. [307] occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro15.]

1 aberat, aberat maluit Wex.

2 M. secl. Ellendt

3 cui vulg.: qui L

4 quamquam L: cum vulg.: quoque Madvig

5 utique Jahn: uterque L: utentes uterque Buttmann

6 in testimonio secl. Weidner

7 accuratas om. BHM

8 oratoriis Corradus: oratoris L

9 tantum L: tamen Corradus

10 in add. Müller

11 Q. F. Fabricius: p. f. L

12 se add. vulg.

13 quod tamen Madvig: sed tamen L

14 docebat se G2

15 eodem... magistro secl. Bake: in §312 audacius transtulit Martha

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: