previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

88. [301] hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et1 quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant,2 excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo3 cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium4 adversariorum dicta meminisset. [302] ardebat autem cupiditate5 sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones6, memor et quae7 essent dicta contra quaeque ipse dixisset. [303] erat in [p. 1092] verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.

1 et add. Ellendt

2 erant add. Rau

3 in nullo vulg.: in nullo viro O2 al: in viro G1M3: invito C

4 omnia omnium Stangl: omnia omnia FBHM: omnia C

5 cupiditate dicendi maluit Kayser

6 collectiones vuig.: coniectiones L

7 eorum quae Orelli: memor et quae L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: