previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

86. [295] galbam laudas. Si ut illius aetatis principem, adsentiorsic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo quaeso orationessunt enimet dic hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi [p. 1090] viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove haec: ne ista dulcis oratio ita sit1 abiecta ut eam2 aspicere nemo velit. [296] carbonem in summis oratoribus habitum scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo iam3 nihil est melius, id laudari4, qualecumque est, solet. Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes. [297] omitto igitur quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur.

1 sit L: erit Weidner

2 ut eam vulg.: autem L

3 quo iam Jahn: quoniam L: quo vulg.

4 laudari vulg.: laudare L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: