previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

81. sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.

[280] C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter [quod verisimile dixisset1] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus, studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo, inquam. [281] cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri2. Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum3 initio aetatis ad amicitiam [p. 1085] se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse 282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque4 eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae5 adulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri6 mos maiorum7 aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in ventus est dissimillimus.

1 [quod ver. dixisset] secl. Ldimbinus

2 ut reliqui clariores viri L: secl. Weidner: ut reliqui maiores, clari viri Jahn

3 cum add. vulg.

4 perfecte litteratus Stangl: notavit lacunam Jahn

5 insolitae L: non insolitae edd. vett.: insitae Campe

6 muneri vulg.: munere L

7 maiorum vulg.: malorum L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: