Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[266]
tum Brutus Torquati et Triari mentione
commotus—utrumque enim eorum admodum dilexerat—:
Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia,
de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam
auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis
viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus1
dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et
acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere
[p. 1080]
et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.
1 nec augeamus OG
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.