previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

76. [263] C. Sicinius1 igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatumsunt enim exilia—, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias. [p. 1079] Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat. [264] erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus. Is, cum post curulem aedilitatem2 iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et3 celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium dixerim neque sententiis crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis 265 iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam. Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque haec omnia vitae decorabat gravitas4 et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vult ! quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum exibat ex ore! [266] tum Brutus Torquati et Triari mentione commotusutrumque enim eorum admodum dilexerat—: Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus5 dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere [p. 1080] et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.

1 Sicinius vulg. (coll. §264): Sinicius FOG: sinucius C

2 aedilitatem FOG: dignitatem C

3 rapida [et] Schütz: rapiditate et Dederich: rapiditate [et celeritate] Eberhard: r. linguae c. Weidner: ea ipsa c. Martha

4 gravitas C: dignitas P1: granditas (1. 17) ... gravitas Orelli: gravitas ... castitas coni. Stangl

5 nec augeamus OG

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: