Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
75. tum C. Rusius: Circumvenior, inquit,
iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat1 nescio; metuo
[p. 1078]
insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio,
tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus
recte loqui putabat esse inusitate loqui.
[261]
Caesar autem
rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam
pura et incorrupta consuetudine emendat2. Itaque cum
ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si
orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum
videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono
lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce
motu forma etiam magnificam et generosam3 quodam modo.
[262]
tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios4,
quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem5, inquam,
probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu
orationis tamquam veste detracta6. Sed dum voluit alios
habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam,
ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent7 calamistris
inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil
est enim8 in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed
ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.