Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[259]
T. Flamininum, qui cum Q. Metello
consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine1, sed
litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas
vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam
confecerat. Cotta, qui2 se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum,
alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem
pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis
usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem3 accusatore
deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.