previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

74. [258] sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.

Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos [p. 1077] laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. Scipionem1: aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendinec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmussed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries2 domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam3 obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula. [259] T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine4, sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, qui5 se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem6 accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste [260] C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium7 Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina.

1 P. F2G2M: Pilum F1OBH: P. ilium Stangl

2 aliqua barbaries O2G2 al.: aliqua barbari in L: aliqua barbaria Martha

3 tanquam Manutius: quam tum F: quantum OG: quam C

4 Latine loqui maluit Kayser

5 qui Ernesti: quia L

6 quidem L: quadam Manutius

7 Chirtilium L: C. Herennium Martha

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: