Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
[26]
testis est Graecia, quae
cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in
ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet
et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas,
quam haec est [a Graecis1] elaborata dicendi vis atque copia.
In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et
quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator
extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est
coepta mandari.
[27]
tamen ante Periclem, cuius scripta quae-
[p. 1009]
dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis
sed iam adultis fuerunt2, littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam
opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra-
tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem
multum ut3 temporibus illis valuisse dicendo.
[28]
post hanc
aetatem aliquot annis, ut ex Atticis4 monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum
etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret
omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus.
Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illurn quidem
civem, sed tamen eloquentem constat fuisse.
[29]
huic aetati
suppares Alcibiades Critias5 Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui
ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant
verbis, crebri6 sententiis, compressione7 rerum breves et ob
eam ipsam causam interdum subobscuri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.