previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

67. [236] M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum. Is laborem [quasi cursum1] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio. Is2 cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem; postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria. [237] P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe3 dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum defuerunt. [238] C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si [p. 1071] mores, si vultus denique non omnem commendationem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore; at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio4, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres. Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis inlustriorem obtinebat locum.

1 quasi cursum secl. Jahn

2 is L: itaque Kayser: igitur Stangl

3 saepe L: et saepe Bake: saepeque Stangl

4 accuratio L: cura ac ratio Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: