Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[231]
vides igitur ut ad te
oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum
tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus,
quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui
viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis1 ex me quid
de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo.
Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam
ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam
igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos
hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos
quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle
ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.
1 eliceretis vulg.: eligeretis L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.