Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
63. sed ad paulo superiorem aetatem
revecti1 sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus
locuti revertamur.
[226]
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula
sane probabilis, qui multos cum tacuisset2 annos neque
contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem
extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo
magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille
ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post
tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes
maximae quaecumque erant deferebantur.
[227]
Rem videbat
acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non
ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius
quidam3 tamquam habitus non inurbanus; actio paulum
[p. 1067]
cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis4 quibus inter profectionem reditumque
L. Sullae sine iure fuit et sine ulla5 dignitate res publica;
hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et
Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter
Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.