previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. [221] In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit1 illius eloquentissimi viri filius2. Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus. [222] Multum ab his aberat L. Fufius, tamen3 ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat4. Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis5, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus. [223] Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus6. Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam7 Palicanus auribus imperitorum. [224] Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe [p. 1066] autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura89 consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset. Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor10 eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt. [225] quos Sex. Titius consecutus est11 homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus12 et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur13.

1 fuit secl. Vassis

2 filius. Is Jahn

3 tamen L: tametsi Eberhard

4 cepit maluit Stangl

5 id est a iudiciis secl. Manutius

6 contionibus vulg.: cognitionibus L

7 etiam M. Stangl

8 in summis... ex praetura maluit Campe

9 in praetura secl. Schenkl: paene cons. f. est [si... esset] nam... devinxerat [is... interfectus] Eberhard

10 is praetor L: igitur pr. Stangl

11 est add. Jahn

12 dissolutus B1H

13 ita cavendum... rideatur secl. Stangl: irrideatur Friedrich

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: