Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[220]
itaque cum ei nec officium deesset et
flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius aetatis aequalibus1 proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut
ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo.
Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere
et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter2 fuisse
concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis
in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad
instituta redeamus.
[p. 1065]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.