Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
61.
[219]
Tum
Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in
scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit
quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute,
stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non
eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam
tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem
sermone dicat in senatum1 se Caesare consule non accedere
et id2 dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte
animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis
esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante
posuisset3, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam
effluere mentem.
[220]
itaque cum ei nec officium deesset et
flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius aetatis aequalibus4 proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut
ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo.
Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere
et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter5 fuisse
concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis
in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad
instituta redeamus.
[p. 1065]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.