previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi1 deflevisse iu- diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio. [22] Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam2 curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit. [23] tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res3 eripiet te praesertim tam studioso mei. [p. 1008] Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae verae4 dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis- quam potest. [24] praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon- dam habita in civitate pulcherrima5, nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con- sedimus.

[25] hic ego: Laudare6 igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere7 quantamque eis8 qui sint9 eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim10, sive illa11 arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re12 quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul- tatem habeat13 existimari potest.

1 quasi sccl. Stangl: graviter maluit Eberhard

2 ecquodnam O: et quodnam F: quodnam vulg.

3 res codd.: vis C. F. W. Müller studioso mei Margraff: studiosum et L: studioso codd.: studioso et diserto Prohasel: tam studiosum et exercitatum audienti Friedrich

4 verae vulg.: vere L

5 pulcherrime FOG

6 laudare H2: laudari L

7 exprimere vel exponere codd. dett.

8 his L

9 sunt BHM

10 conferam veri FO2 vetus

11 illa O1G2: ulla codd.

12 quare L: quarum Kayser

13 habeat G2: habeant L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: