Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[210]
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio,
quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine
non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam
litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos
quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero,
quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.
Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet
filios non tam in gremio1 educatos quam in sermone matris.
Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam
patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas,
quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos
quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo,
aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem,
inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.
1 in gremio vulg.: gremio L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.