Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[209]
omnium enim causarum unum est naturale
principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra
suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent.
Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando
aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat1, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi
qui ante te2 dixerit ? Sed quia et labor multo maior est
totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur
gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc
consuetudinem libenter adscivimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.