Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[205]
sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem
eius scripsisse P. Cannutius1 putatur aequalis meus, homo
extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. Ipsius
Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se
scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro
[p. 1060]
se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae
rogatu. Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum
primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et
Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et
in actis scriptorumque veterum litterate peritus. Quam
scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per
sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et
inlustrioribus litteris explicavit.
1 Canutius vulg.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.