previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. atque in his oratoribus illud1 animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles.' Nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio2, et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo3 Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos. [205] sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem eius scripsisse P. Cannutius4 putatur aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. Ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro [p. 1060] se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae rogatu. Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus. Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit. [206] sed idem Aelius Stoicus esse voluit5, orator autem nec studuit umquam nec fuit. Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. MetelloF., ut Q. Caepioni6, ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio. [207] his enim scriptis7 etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.

1 post illud add. inquam Weidner

2 Sulpicio L: Sulpicii Madvig

3 et lenissimo C: e denissimo O1: et lenissimum GM1: et lentissimo Vogel ex Quintil. ii. 8, 11

4 Canutius vulg.

5 Stoicus esse voluit vulg.: Stoicus voluit L: Stoicus studuit Martha: Stoicum se voluit Stangl

6 L. F. Martha: Balearici filio Lambinus Caepioni vulg.: Caepione L

7 scriptis om. O1: scribendis Lambinus: scribentibus Kraffert

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: