Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[202]
sed cavenda est presso
illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et cor-
[p. 1059]
ruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta,
dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in
eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum;
illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere
animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret1,
tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti
quod a Sulpicio concitati.
1 nec ... diceret secl. Weidner
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.