Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[189]
cum multi
essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his
[p. 1055]
excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis
probaretur? Quando autem dubium fuisset1 apud patres
nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium
optaret aut Crassum? Aderant2 multi alii; tamen utrum de
his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid,
adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num
quis, cui3 quidem eligendi potestas esset, quemquam his
anteponebat?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.