Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[185]
tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint
efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur1, ut
delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus
oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator
aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat,
[p. 1054]
artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne,
ut ei qui audiunt2 ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu
et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam
de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo
dissensio fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.