Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[182]
volo enim sciri1
in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos
esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque
dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem,
quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum
fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius
C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate
uberior oratorum fetus fuit.
1 sciri codd. det.: scire L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.