previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. [177] festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest. [178] eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratiototam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in causis publicis nihil, in privatis1 satis veterator videbatur. Erat2 in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Ofella3 contionibus aptior quam iudiciis. [p. 1052] Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum4 erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum5 iuris civilis intellegentia. [179] cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus frater eius M. Vergilius6, qui tribunus plebis L. Sullae7 imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior. [180] sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani8 aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.

1 in privatis vulg.: privatis L

2 erat vulg.: erant L

3 Ofella Victor Pisanus: a filia L

4 multum L: multus vulg.: multarum Jahn

5 magna cum L: magna cum ... tum Eberhard

6 Virgilius F

7 Sullae F2: Syllae L

8 et inurbani codd. det.: aut inurbani L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: