Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[173]
Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus
proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
Itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret,
neque secundum tamen neque tertium dixerim. Nec enim
in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui
vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit,
nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem
curriculo esse videatur. Sed tamen erant ea in Philippo,
quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna
diceret: summa libertas in oratione, multae facetiae; satis
creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat
etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto1 facetus.
1 et maledicto secl. Kayser
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.