previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. verum ad Crassum revertamur. Tum Brutus: [147] etsi satis, inquit1, mihi videbar habere2 cognitum Scaevolam ex eis3 rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar4 propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica. [148] hic ego: Noli, inquam, Brute, existimare his duobus quicquam fuisse in nostra civitate praestantius. Nam ut paulo ante dixi consultorum alterum disertissimum, disertorum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non posses, utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantium parcissimus, Scaevola parcorum elegantissimus; Crassus in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scaevolae multa in severitate non deerat tamen comitas. [149] licet omnia hoc modo; sed vereor ne fingi videantur haec, ut dicantur a me quodam modo; res se tamen sic habet. Cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute, vetus Academia dixit, mediocritas, uterque horum medium quiddam volebat sequi; sed ita cadebat ut alter ex alterius laude partem, uterque autem suam totam haberet. [150] tum Brutus: Cum ex tua oratione mihi videor, inquit, bene Crassum et Scaevolam cognovisse, turn de te et de Ser. Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis similitudinem iudico. Quonam, inquam, istuc modo? Quia mihi et tu videris, inquit, tantum iuris civilis scire voluisse quantum satis esset oratori, et Servius eloquentiae tantum assumpsisse ut ius civile facile posset5 tueri; aetatesque vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum6 differunt.

1 inquit om. BHM

2 haberi L

3 his L

4 utebar vulg.: utebatur L: utebamur Gebhart: quo utebatur perfamiliariter (perquam familiariter Eberhard) Scaevola, ut nosti Kayser

5 posset cod. del.: possit L

6 nihil fere aut non multum Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: