previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. tum Atticus: Optatissimum mihi1 quidem est quod dicis; sed quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut tanto usui posset esse2? [15] ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem3 quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem. Quae4 cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere iubet quae acceperis aut etiam cumulatiore, si possis. [p. 1006] [16] ego autem voluntatem tibi profecto emetiar5, sed rem ipsam nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepisic omnis fetus repressus est6 exustus- que siti flos7 veteris ubertatis exaruitnec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum8 multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille: [17] ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris. Mihi quoque, inquit Brutus, [et9] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo10 exacturum negat.

1 mihi quidem est F: mihi est quidem est G: quidem mihi est OB1M: quidem mihi H: mihi quidem opt. est B: mihi, inquit, est Stangl

2 esse posset O

3 et eam attulit Mahly: attulit et eam Gud. 38

4 quae Eberhard: qua L: quo B1H1 vetus

5 emetiar L: remetiar vulg.

6 est addit Bake

7 siti flos Lam- binus: flos siti L

8 cum vulg.: quam FOMB1H1 vetns: sepe BHG

9 et secl. vulg.: tuentur Fleckeisen et Friedrich

10 incommodo se tuo Eberhard: incommodo L: se incommodo tuo Lambinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
    • Lewis & Short, ĕt
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: