Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[143]
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant
L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant,
neminem esse qui horum altero utro patrono cuiusquam
ingenium requireret. Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo
fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum
gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non
scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia
diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de
iure civili, cum de aequo et bono disputaretur1, argumentorum et similitudinum copia.
1 disputaretur L: disputabatur Eberhard
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.