Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
[136]
tum
etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis multos
[p. 1040]
vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis
valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum
vitiosa et inutili lege vectigali1 levavit. M. Marcellus
Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et2 in
promptis tamen et non inexercitatis3 ad dicendum fuit, ut
filius eius
[137]
P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude
processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso
sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum
numerum et relaturum. Est enim propositum conligere
eos qui hoc munere in civitate functi sint, ut tenerent
oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et
quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque
absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
[138]
quam multi
enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in
eorum enumeratione versamur, cum tamen4 spisse atque
ViX, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc
ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic
existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam
aequatam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.