Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[129]
huius dissimilis in
tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius1
Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem
fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus2 [patronus3] asper maledicus; genere toto paulo
fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi
atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus
[p. 1038]
nec rudis in iure civili et cum virtute4 tum etiam ipso
orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus,
quas iam reperire vix possumus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.