Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[330]
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi
oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti
sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et
hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum1 impetu
quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me
in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius
quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute,
adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo
esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me
etiam me tacente2 ipsa loquerentur viverentque mortuo3;
quae, si recte esset, salute4 rei publicae, sin secus, interitu
ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent.
[p. 1102]
.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.