Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[123]
praeclare,
inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit.
Et ego [inquam1]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim
et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam
fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse,
quod veteres orationes post nostras, non a me quidem—
meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt
desitae. Me numera2, inquit, in plerisque; quamquam
video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea
contemnebam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.