previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [117] et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem1 in tribunatu iudicaverit2 contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed ut3 vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho4 molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt5 etiam in Gracchum Tuberonis ; is fuit6 mediocris in dicendo, doctissimus in disputando7. Tum Brutus: [118] quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam [p. 1035] in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse. [119] et ego: Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis8 commodius fingeretur oratio. [120] quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia9] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione10 dicendi11 talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone? [121] iovem sic aiunt12 philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicituridque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—, sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videatur13 et illorum in iudicia pacatior.

1 quidem om. BHM tribunatu Schütz: triumviratu L

2 iudicaverat BHMG

3 sed ut L: et ut Bake

4 C.Graccho maluit Stangl

5 Sunt... disputando secl. Simon

6 is fuit... disputando secl. Kayser

7 Sunt... disputando secl. Simon

8 atque Academicorum inst. Martha

9 id est ... Academia secl. Lambinus

10 cons. ratione Kayser

11 docendi Martha

12 sic aiunt Schütz: sic ut aiunt L

13 videatur Ernesti: videtur L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: