Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[112]
hoc
dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur,
ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel
maxime; significabat enim non prudentiam solum, sed
quod maxime rem continebat1, fidem. Habebat hoc a
natura ipsa, quod a doctrina non facile posset; quamquam
huius quoque ipsius rei, quem ad modum scis, praecepta
sunt. Huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri
scripti de vita ipsius acta2 sane utiles, quos nemo legit; at
Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem,
sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.